SEDES Curiae Generalis

SEDES Curiae Generalis
SEDES Curiae Generalis
quam cogere solebant olim Imperatores Occidentis, cum transalpinarent, seu in Italiam proficiscerentur, roncalia fuit seu Roncaliae, locus ac planities porrectior, inter Placentiam et Cremonam: qua de re sic Otto Frisingensis de Gestis Friderici l. 2. c. 12. Inde castra movens in campum Roncaliae, super Padum, non longe a Placentia, mense Novembri resedit. Est autem consuetudinis, Regum Francorum, quae et Teutonicorum, ut quotie scumque, ad sumendam Imperii Romani coronam, militem ad transalpinandum coegerint, in praedicto campo mansionem faciant. Ubi lignô in altum porrectô, scutum suspenditur, universorumque Equitum agmen feuda habentium ad excubias proximâ nocte Principi faciendas per Curiae praeconem exposcitur: quod sectantes, qui in eius Comitatu fuerunt, singuli singulos beneficiatos suos per praecones exposcunt. At sequenti die quicumque nocturnis vigiliis defuisse deprehensus suerit, denuo ad praesentiam Regis aliorumque Principum vel virorum illustrium evocatur. Sicque omnes omnium beneficiati, qui sine bona voluntate suorum dominorum domi remanserunt, in feudis condemnantur. Hunc morem Principe secutô, non solum Laicorum feuda, sed et quorundam Episcoporum ---- adiudicata fuêre. Sic Lotharius Imperator Feud. tit. " 1. Dum apud Roncalium, secundum antiquorum Imperatorum consuetudinem pro iustitia ac pace Regni consideremus. Et tit. 53. Dum ex ---- more universalis Curiae Roncaliae pro tribunali sederemus, a Principibus Italicis non modicas accepimus querelas. Vide quoque Abbatem Ursperg, in Friderico, ubi Lombardos iustitiam suam requirere hoc in loco et ab Imperatoribus recipere diem certam et Curiam publicam, solitos narrat. Quem morem Curias Generales, in Italia indicendi, hausisse Germanos Principes a Francis, ex verbis Ottonis praefati, haud obscure liquet. Et certe cum Carolus M. Italiam imperio suo adiecisset, fusis profligatisque Longobardis, sollenne illi fuit et successoribus, Primores sui Palatii et Comites Palatinos eo mittere, qui iustitias publicas facerent; cuiusmodi Curias publicas in campis cogi consuevisse, diximus supra. Dictus autem hic campus est, quod esset Runcalis, i. e. incultus et sentibus obsitus; runcare enim Latinis est purgare campum a sentibus, quas inde ronces Galli vocant. Unde legitur in Constitutione Caroli Crassi Imperatoris A. C. 884. Cuicumque secundum hanc Legem expeditio imperatur, si ad Curiam Gallorum, hoc est, in campum, qui vulgo Runcalle dicitur dominum suum non comitetur etc. Vide Car. du Fresne in voce Runcalis, et plura hanc in rem apud Ioh. Calvinum Lexico Iurid, De eodem celebri loco, sic. Guntherus Ligurini l. 2. initiô,
------ Tum demum signa revellens
Roncaliam properat rapidis attingere castris.
Est locus Italiae modicum se iunctus ab urbe,
Cui, quia pulchra situ placet, inde Placentia nomen,
Planus et Eridani placido iunctissimus amni,
Effundit latos spatiosô limite campos.
Hîc, quoties claram Regnator tendit ad urbem
Teutonus, Ausoniam sumpturus rite coronam,
Ponere castra solet: lignô suspenditur alte
Erectô clypeus, tunc Praeco Regius omnes
Convocat a dominis feudalia iura tenentes.
Excubias Regi primas celebrare fideles
Nocte vetustorum debent ex more Parentum.
At quicumque domi, dominô nolente, relictus
Defuerit, feudo privari Curia censet etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • RYSVICUM i. e. RYSWYK — RYSVICUM, i. e. RYSWYK pagus celebris, et peramoenus Hollandiae, suburbanus Hagae Comitum, Potentissimi, Augustissimi, Felicissini, Serenissimi VILHELMI III. Magnae Britanniae Regis, Castro sumptuosissimo, magnificentissimo nobilitatus; in cuius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • De lege ferenda — Traditionell werden Rechtsgrundsätze gern durch lateinische Begriffe oder Wendungen ausgedrückt. Sie sind teilweise aus der griechisch/römischen Antike überliefert, da insbesondere das deutsche Zivilrecht in wesentlichen Bereichen auf dem antiken …   Deutsch Wikipedia

  • Ex aequo et bono — Traditionell werden Rechtsgrundsätze gern durch lateinische Begriffe oder Wendungen ausgedrückt. Sie sind teilweise aus der griechisch/römischen Antike überliefert, da insbesondere das deutsche Zivilrecht in wesentlichen Bereichen auf dem antiken …   Deutsch Wikipedia

  • Liste lateinischer Rechtsbegriffe — Traditionell werden Rechtsgrundsätze gern durch lateinische Begriffe oder Wendungen ausgedrückt. Sie sind teilweise aus der griechisch/römischen Antike überliefert, da insbesondere das deutsche Zivilrecht in wesentlichen Bereichen auf dem antiken …   Deutsch Wikipedia

  • Rechtslatein — Traditionell werden Rechtsgrundsätze gern durch lateinische Begriffe oder Wendungen ausgedrückt. Sie sind teilweise aus der griechisch/römischen Antike überliefert, da insbesondere das deutsche Zivilrecht in wesentlichen Bereichen auf dem antiken …   Deutsch Wikipedia

  • Comitatus (Kingdom of Hungary) — A comitatus ( hu. vármegye; less frequently, a comitat, or, inaccurately, a county; for the various names, their origin and use see here) is the name of an administrative unit in the Kingdom of Hungary and Croatia and in the Republic of Hungary… …   Wikipedia

  • County (Kingdom of Hungary) — Map of the counties in the Lands of the Hungarian Crown (the Kingdom of Hungary proper and Croatia Slavonia) around 1880 A county (Hungarian: vármegye or megye; for the various names, their origin and use see here) is the name of a type of… …   Wikipedia

  • Latein im Recht — Traditionell werden Rechtsgrundsätze gern durch lateinische Begriffe oder Wendungen ausgedrückt. Sie sind teilweise aus der römischen Antike überliefert, da insbesondere das deutsche Zivilrecht in wesentlichen Bereichen auf dem antiken Römischen… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”